Laudes - Antiphona
15 September, 2020
Antiphona
Non est ei spécies neque decor :
et vídimus eum, et non erat aspéctus.
(Ps. 62) Deus, Deus meus,
ad te de luce vígilo.
2. Sitívit in te ánima mea,
quam multiplíciter tibi caro mea.
3. In terra desérta, et ínvia, et inaquósa:
sic in sancto appárui tibi,
ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam.
4. Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas:
lábia mea laudábunt te.
5. Sic benedícam te in vita mea:
et in nómine tuo levábo manus meas.
6. Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea:
et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
7. Si memor fui tui super stratum meum,
in matutínis meditábor in te:
quia fuísti adjútor meus.
8. Et in velaménto alárum tuárum exsultábo,
adhǽsit ánima mea post te:
me suscépit déxtera tua.
9. Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam,
introíbunt in inferióra terræ:
tradéntur in manus gládii, partes vúlpium erunt.
10. Rex vero lætábitur in Deo,
laudabúntur omnes qui jurant in eo:
quia obstrúctum est os loquéntium iníqua.
11. Glória Patri, et Fílio,
et Spirítui Sancto.
12. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Non est ei spécies neque decor :
et vídimus eum, et non erat aspéctus.

No translation for this language.

15 September - Laudes - Antiphona