Laudes - Antiphona
15 September, 2020
Antiphona
Recédite a me, amáre flebo :
nolíte incúmbere ut consolémini me.
(Ps. 99) Jubiláte Deo, omnis terra:
servíte Dómino in lætítia.
2. Introíte in conspéctu ejus,
in exsultatióne.
3. Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus:
ipse fecit nos, et non ipsi nos.
4. Pópulus ejus, et oves páscuæ ejus:
introíte portas ejus in confessióne,
átria ejus in hymnis: confitémini illi.
5. Laudáte nomen ejus: quóniam suávis est Dóminus,
in ætérnum misericórdia ejus,
et usque in generatiónem et generatiónem véritas ejus.
6. Glória Patri, et Fílio,
et Spirítui Sancto.
7. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Recédite a me, amáre flebo :
nolíte incúmbere ut consolémini me.

No translation for this language.

15 September - Laudes - Antiphona