Laudes - Antiphona
15 September, 2020
Antiphona
Veníte, ascendámus ad montem Dómini,
et vidéte si est dolor sicut dolor meus.
(Luc. 1: 68-79) Benedíctus Dóminus, Deus Israël:
quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
2. Et eréxit cornu salútis nobis:
in domo David, púeri sui.
3. Sicut locútus est per os sanctórum,
qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus:
4. Salútem ex inimícis nostris,
et de manu ómnium, qui odérunt nos.
5. Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris:
et memorári testaménti sui sancti.
6. Jusjurándum, quod jurávit ad Abraham patrem nostrum,
datúrum se nobis:
7. Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti,
serviámus illi.
8. In sanctitáte, et justítia coram ipso,
ómnibus diébus nostris.
9. Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis:
præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias ejus:
10. Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus:
in remissiónem peccatórum eórum:
11. Per víscera misericórdiæ Dei nostri:
in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
12. Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent:
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
13. Glória Patri, et Fílio,
et Spirítui Sancto.
14. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Veníte, ascendámus ad montem Dómini,
et vidéte si est dolor sicut dolor meus.

No translation for this language.

15 September - Laudes - Antiphona