Matutinum - Hymnus
13 January, 2021
Hymnus
1. Ex quo Relígio,

No translation for this language.

tot prócerum parens,

Gallos addíderit

Christíadum gregi,

Quis par Hilário ?

quis generósius

Natum de Patre víndicat ?

2. Insígnes títulos,

elóquium grave,

Dotes innúmeras

plebs sacra cóncinat :

Laus supréma fides,

qua génitum Deo

Altis vócibus ásserit.

3. Si non tincta fuit

sánguine prófluo

Clara fronte micans

ínfula nóbilis,

Curis mille litat :

martýrii decus

Supplet contínuus labor.

4. Hoc Nicǽna fides

vindice nititur :

Frustra tartáreus

cóncutit hanc furor,

Hic oris gládio

fúlgurat áureo,

Vastántes ábigens lupos.

5. Quo vultu réducem

grex pius éxcipit !

Quas post longa metit

prǽlia láureas !

Te, Martíne, docet

quam pede strénuo

Virtútum rápias viam.

6. Patri máxima laus,

máxima Fílio,

Fœcúndo génerat

quem Pater in sinu,

Æquum princípio,

númine cómparem :

Sacro máxima Flámini.

Amen.

13 January - Matutinum - Hymnus