Matutinum - Invitatorium
15 September, 2020
Invitatorium
Stemus juxta crucem cum María Matre Jesu,
Cujus ánimam dolóris gládius pertransívit.
Stemus juxta crucem cum María Matre Jesu,
Cujus ánimam dolóris gládius pertransívit.
(Ps. 94) Veníte, exsultémus Dómino,
jubilémus Deo, salutári nostro.
Præoccupémus fáciem ejus
in confessióne,
et in psalmis jubilémus ei.
Stemus juxta crucem cum María Matre Jesu,
Cujus ánimam dolóris gládius pertransívit.
Quóniam Deus magnus Dóminus,
et rex magnus super omnes deos.
Quóniam non repéllet Dóminus plebem suam,
quia in manu ejus sunt omnes fines terræ,
et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Cujus ánimam dolóris gládius pertransívit.
Quóniam ipsíus est mare,
et ipse fecit illud,
et áridam fundavérunt manus ejus.
Veníte, adorémus, et procidámus ante Deum,
plorémus coram Dómino, qui fecit nos,
quia ipse est Dóminus, Deus noster,
nos autem pópulus ejus,
et oves páscuæ ejus.
Stemus juxta crucem cum María Matre Jesu,
Cujus ánimam dolóris gládius pertransívit.
Hódie, si vocem ejus audiéritis:
«Nolíte obduráre corda vestra,
sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto:
ubi tentavérunt me patres vestri:
probavérunt et vidérunt ópera mea.
Cujus ánimam dolóris gládius pertransívit.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi:
Semper hi errant corde.
Ipsi vero non cognovérunt vias meas:
quibus jurávi in ira mea:
Si introíbunt in réquiem meam.»
Stemus juxta crucem cum María Matre Jesu,
Cujus ánimam dolóris gládius pertransívit.
Glória Patri, et Fílio,
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Cujus ánimam dolóris gládius pertransívit.
Stemus juxta crucem cum María Matre Jesu,
Cujus ánimam dolóris gládius pertransívit.

No translation for this language.

15 September - Matutinum - Invitatorium