Nona - Antiphona
15 September, 2020
Antiphona
Fulcíte me flóribus,
stipáte me malis,
quia amóre lángueo.
(Ps. 118, 49-80) Memor esto verbi tui servo tuo,
in quo mihi spem dedísti.
2. Hæc me consoláta est in humilitáte mea:
quia elóquium tuum vivificávit me.
3. Supérbi iníque agébant usquequáque:
a lege autem tua non declinávi.
4. Memor fui judiciórum tuórum a sǽculo, Dómine:
et consolátus sum.
5. Deféctio ténuit me,
pro peccatóribus derelinquéntibus legem tuam.
6. Cantábiles mihi erant justificatiónes tuæ,
in loco peregrinatiónis meæ.
7. Memor fui nocte nóminis tui, Dómine:
et custodívi legem tuam.
8. Hæc facta est mihi:
quia justificatiónes tuas exquisívi.
9. Glória Patri, et Fílio,
et Spirítui Sancto.
10. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
11. Pórtio mea, Dómine,
dixi custodíre legem tuam.
12. Deprecátus sum fáciem tuam in toto corde meo:
miserére mei secúndum elóquium tuum.
13. Cogitávi vias meas:
et convérti pedes meos in testimónia tua.
14. Parátus sum, et non sum turbátus:
ut custódiam mandáta tua.
15. Funes peccatórum circumpléxi sunt me:
et legem tuam non sum oblítus.
16. Média nocte surgébam ad confiténdum tibi:
super judícia justificatiónis tuæ.
17. Párticeps ego sum ómnium timéntium te:
et custodiéntium mandáta tua.
18. Misericórdia tua, Dómine, plena est terra:
justificatiónes tuas doce me.
19. Glória Patri, et Fílio,
et Spirítui Sancto.
20. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
21. Bonitátem fecísti cum servo tuo, Dómine:
secúndum verbum tuum.
22. Bonitátem et disciplínam et sciéntiam doce me:
quia mandátis tuis crédidi.
23. Priúsquam humiliárer ego delíqui:
proptérea elóquium tuum custodívi.
24. Bonus es tu:
et in bonitáte tua doce me justificatiónes tuas.
25. Multiplicáta est super me iníquitas superbórum:
ego autem in toto corde meo scrutábor mandáta tua.
26. Coagulátum est sicut lac cor eórum:
ego vero legem tuam meditátus sum.
27. Bonum mihi quia humiliásti me:
ut discam justificatiónes tuas.
28. Bonum mihi lex oris tui:
super míllia auri et argénti.
29. Glória Patri, et Fílio,
et Spirítui Sancto.
30. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
31. Manus tuæ fecérunt me, et plasmavérunt me:
da mihi intelléctum, et discam mandáta tua.
32. Qui timent te vidébunt me et lætabúntur:
quia in verba tua supersperávi.
33. Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua:
et in veritáte tua humiliásti me.
34. Fiat misericórdia tua ut consolétur me:
secúndum elóquium tuum servo tuo.
35. Véniant mihi miseratiónes tuæ, et vivam:
quia lex tua meditátio mea est.
36. Confundántur supérbi, quia injúste iniquitátem fecérunt in me:
ego autem exercébor in mandátis tuis.
37. Convertántur mihi timéntes te:
et qui novérunt testimónia tua.
38. Fiat cor meum immaculátum in justificatiónibus tuis,
ut non confúndar.
39. Glória Patri, et Fílio,
et Spirítui Sancto.
40. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Fúlcíte me flóribus,
stipáte me malis,
quia amóre lángueo.

No translation for this language.

15 September - Nona - Antiphona