Sexta - Antiphona
15 September, 2020
Antiphona
Non est ei spécies neque decor :
et vídimus eum, et non erat aspéctus.
(Ps. 118, 25-48) Adhǽsit paviménto ánima mea:
vivífica me secúndum verbum tuum.
2. Vias meas enuntiávi et exaudísti me:
doce me justificatiónes tuas.
3. Viam justificatiónum tuárum ínstrue me:
et exercébor in mirabílibus tuis.
4. Dormitávit ánima mea præ tǽdio:
confírma me in verbis tuis.
5. Viam iniquitátis ámove a me:
et de lege tua miserére mei.
6. Viam veritátis elégi:
judícia tua non sum oblítus.
7. Adhǽsi testimóniis tuis Dómine:
noli me confúndere.
8. Viam mandatórum tuórum cucúrri:
cum dilatásti cor meum.
9. Glória Patri, et Fílio,
et Spirítui Sancto.
10. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
11. Legem pone mihi, Dómine, viam justificatiónum tuárum:
et exquíram eam semper.
12. Da mihi intelléctum, et scrutábor legem tuam:
et custódiam illam in toto corde meo.
13. Deduc me in sémitam mandatórum tuórum:
quia ipsam vólui.
14. Inclína cor meum in testimónia tua:
et non in avarítiam.
15. Avérte óculos meos ne vídeant vanitátem:
in via tua vivífica me.
16. Státue servo tuo elóquium tuum,
in timóre tuo.
17. Amputa oppróbrium meum quod suspicátus sum:
quia judícia tua jucúnda.
18. Ecce concupívi mandáta tua:
in æquitáte tua vivífica me.
19. Glória Patri, et Fílio,
et Spirítui Sancto.
20. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
21. Et véniat super me misericórdia tua, Dómine:
salutáre tuum secúndum elóquium tuum.
22. Et respondébo exprobrántibus mihi verbum:
quia sperávi in sermónibus tuis.
23. Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáque:
quia in judíciis tuis supersperávi.
24. Et custódiam legem tuam semper:
in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
25. Et ambulábam in latitúdine:
quia mandáta tua exquisívi.
26. Et loquébar in testimóniis tuis in conspéctu regum:
et non confundébar.
27. Et meditábar in mandátis tuis,
quæ diléxi.
28. Et levávi manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi:
et exercébar in justificatiónibus tuis.
29. Glória Patri, et Fílio,
et Spirítui Sancto.
30. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Non est ei spécies neque decor :
et vídimus eum, et non erat aspéctus.

No translation for this language.

15 September - Sexta - Antiphona