Tertia - Antiphona
15 September, 2020
Antiphona
Recédite a me, amáre flebo :
nolíte incúmbere ut consolémini me.
(Ps. 118, 1-24) Beati inmaculati in via
qui ambulant in lege Domini
2. Beáti, qui scrutántur testimónia ejus:
in toto corde exquírunt eum.
3. Non enim qui operántur iniquitátem,
in viis ejus ambulavérunt.
4. Tu mandásti
mandáta tua custodíri nimis.
5. Utinam dirigántur viæ meæ,
ad custodiéndas justificatiónes tuas!
6. Tunc non confúndar,
cum perspéxero in ómnibus mandátis tuis.
7. Confitébor tibi in directióne cordis:
in eo quod dídici judícia justítiæ tuæ.
8. Justificatiónes tuas custódiam:
non me derelínquas usquequáque.
9. Glória Patri, et Fílio,
et Spirítui Sancto.
10. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
11. In quo córrigit adolescéntior viam suam?
in custodiéndo sermónes tuos.
12. In toto corde meo exquisívi te:
ne repéllas me a mandátis tuis.
13. In corde meo abscóndi elóquia tua:
ut non peccem tibi.
14. Benedíctus es, Dómine:
doce me justificatiónes tuas.
15. In lábiis meis,
pronuntiávi ómnia judícia oris tui.
16. In via testimoniórum tuórum delectátus sum,
sicut in ómnibus divítiis.
17. In mandátis tuis exercébor:
et considerábo vias tuas.
18. In justificatiónibus tuis meditábor:
non oblivíscar sermónes tuos.
19. Glória Patri, et Fílio,
et Spirítui Sancto.
20. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
21. Retríbue servo tuo, vivífica me:
et custódiam sermónes tuos.
22. Revéla óculos meos:
et considerábo mirabília de lege tua.
23. Incola ego sum in terra:
non abscóndas a me mandáta tua.
24. Concupívit ánima mea desideráre justificatiónes tuas,
in omni témpore.
25. Increpásti supérbos:
maledícti qui declínant a mandátis tuis.
26. Aufer a me oppróbrium, et contémptum:
quia testimónia tua exquisívi.
27. Etenim sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur:
servus autem tuus exercebátur in justificatiónibus tuis.
28. Nam et testimónia tua meditátio mea est:
et consílium meum justificatiónes tuæ.
29. Glória Patri, et Fílio,
et Spirítui Sancto.
30. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Recédite a me, amáre flebo :
nolíte incúmbere ut consolémini me.

No translation for this language.

15 September - Tertia - Antiphona