Vesperas - Antiphona
15 September, 2020
Antiphona
Opréssit me dolor,
et fácies mea intúmuit a fletu,
et pálpebræ meæ caligavérunt.
(Luc. 1: 46-55) Magníficat
ánima mea Dóminum.
2. Et exsultávit spíritus meus
in Deo salutári meo.
3. Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ:
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
4. Quia fecit mihi magna qui potens est:
et sanctum nomen ejus.
5. Et misericórdia ejus a progénie in progénies
timéntibus eum.
6. Fecit poténtiam in bráchio suo:
dispérsit supérbos mente cordis sui.
7. Depósuit poténtes de sede,
et exaltávit húmiles.
8. Esuriéntes implévit bonis:
et dívites dimísit inánes.
9. Suscépit Israël púerum suum,
recordátus misericórdiæ suæ.
10. Sicut locútus est ad patres nostros,
Abraham et sémini ejus in sǽcula.
11. Glória Patri, et Fílio,
et Spirítui Sancto.
12. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Opréssit me dolor,
et fácies mea intúmuit a fletu,
et pálpebræ meæ caligavérunt.

No translation for this language.

15 September - Vesperas - Antiphona